

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 15: Versus 29
Michol filia Saul.[RAB.]Cunctis exsultantibus et ad arcae introitum hymnis resonantibus, etc., usque ad David hunc humiliatum despicit: quia credentibus in fine Judaeis quidam Christum professione, Antichristum sequuntur opere: quibus congruit quod Michol, quae adifigurandam carnalium instabilitatemaqua omnisinterpretatur, non uxor David, sed Saul filia dicitur. Qui enim Christo specie tenus serviunt, non cum illo coronantur, sed cum persecutoribus quos imitati sunt, damnantur.